SALVETE LECTORES ILLUSTRISSIMI!

Barbaros sive linguae Latinae imperitos (proh pudor!) ad Paginam Domesticam oportet redire]

Romulum et Remum nutrit lupa

Opportunissime ad has nostras paginas illius Interretis advenistis. Qui vero simus quidve vobis offeramus emendum fortasse requiritis. Bono animo este! Omnia brevi patefaciam. Sed priusquam ad negotium descenderimus, meditemini paulisper quam praeclara, quam vetere, immo vero, quod caput est, quam eleganti quamque utili lingua inter nos hoc ipso tempore utamur! Omnium quas quidem noverimus linguarum palmas facillime possidet lingua Latina, et nunc, hac nostra digitali ut ita dicam aetate, omnibus fere hominibus licet hunc thesaurum gustare. Pergite, lectores candidissimi, et hac gaza plus quam regali totis viribus perfruamini. Sumus doctores linguarum Latinae et Graecae qui utriusque linguae elegantiam per multos iam annos studiosissimi excoluimus dum in ludo quodam totius Angliae notissimo (prohibet gentis nostrae innata quaedam modestia quominus nomen in lucem deferamus) quaestum facimus. Multos iam annos saepenumero rogati ut versiones Latinas paremus, sive paucis verbis quibus societas quaedam vel domus notior sit, sive longioribus voluminibus, quae usui academico suppeditavimus, nunc tandem constituimus Interreti uti, quo latius nostrarum versionum fama patefiat. Vix quicquam exstat, quod vel Latine ex Anglica lingua vel Anglice ex Latina vertere nolimus, nec facile alios inveneritis, qui hoc munus tam perite tamque vili pretio suscipere velint. Libras Britannicas XII, vel Dollaras Americanas XXIV, vel Nummos Europaeanos XVI pro quibusque C verbis vertendis tantum poscimus. Versiones precamur per litteras electronicas ad quintus@latin.fsbusiness.co.uk mittatis eodemque tempore pretium Quinto solvendum obsecramus ut per Paypal mittatis. Curate valeatis!

Quo vaditis? Utrum ad Paginam Domesticam an ad Copulas Latinas?